monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 19 > 42 > 23 > 31 > 36 > 15 > 27 > 17 > 18 > 16 > 10 > 11 > 10 > 88 > 27 > 21 > 17 > 54 > 25 > 11 > 19 > 26 > 16 > 13 > 31 > 17 > 18 > 25 > 39 > 15 > 22 > 10 > 19 > 57 > 26 > 42 > 13 > 23 > 13 > 94 > 27 > 62 > 69 > 17 > 18 > 66 > 13 > 10 > 13 > 11 > 22 > 23 > 17 > 38 > 24 > 32 > 70 > 10 > 26 > 10 > 32 > 19 > 50 > 13 > 16 > 61 > 28 > 10 > 33 > 15 > 58 > 10 > 39
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 38. <<<     >>> 40.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 39.

1 Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2), accipiat uxorem: qui validior est, fortiorem virtutis cibum expetat.
2 Meritoque adiunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit.
3 Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit.
4 Mulier vincta est legi, quanto tempore vir eius vivit.
5 Quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
6 Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 38 et seq.).
7 Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora, demonstrare.
Ambrosius HOME