monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 52 > 84 > 24 > 32 > 72 > 40 > 86 > 92 > 17a > 68 > 87 > 44 > 16 > 82 > 83 > 22 > 36 > 28 > 10 > 74 > 30 > 43 > 67 > 55 > 37
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 36. <<<     >>> 38.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 37.

1 Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus Paulus (I Cor. VII, 26), virginem castam assignare Christo.
2 In superiore igitur epistola dat consilium, et existimat bonum esse munus virginitatis; ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus, nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis: in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem Ecclesiae in illius plebis consignare possit integritate (II Cor. XI, 2).
Ambrosius HOME