monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 34. <<<     >>> 36.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 35.

1 Denique qua reverentia virginitatis locutus est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25).
2 Praeceptum non habet, consilium habet; non enim praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato suadetur consilio.
3 Nec auctoritas praesumitur, sed demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur, sed ab eo qui misericordiam Domini meruit.
4 Horum ergo meliora quam apostolorum consilia? Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum putant, ne qua studeat virginitati.
Ambrosius HOME