monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 32. <<<     >>> 34.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 33.

1 Quid autem loquar quanta sit virginitatis gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus (Coloss. II, 9), habitavit plenitudo divinitatis? Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam universorum.
2 Sola ergo non debet esse virginitas, quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit, quem mundus iste capere ac sustinere non potest.
3 Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit signacula.
4 Itaque in Virgine Christus reperit, quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus assumeret.
5 Per virum autem et mulierem caro eiecta de paradiso, per virginem iuncta est Deo.
Ambrosius HOME