monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 87 > 62 > 38 > 47 > 40 > 10 > 56 > 11 > 12 > 43 > 21 > 91 > 40 > 49 > 16 > 80 > 43 > 60 > 42 > 16 > 99 > 16 > 69 > 89 > 10 > 42 > 78 > 71 > 45 > 11 > 16 > 54 > 72 > 17 > 20 > 52 > 36 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 16. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 17.

1 Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum excludant ieiunii? Nonne gentilium vox ista est dicentium: Manducemus et bibamus.
2 Quos bene irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32), hoc est: Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur, si nulla est spes resurrectionis.
3 Ac per hoc, spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus: non amittamus fructum praesentium, qui futurorum nullum tenemus.
4 Illorum ergo est cibis et potibus indulgere, qui nihil post mortem suam sperant.
Ambrosius HOME