| 1 | Hoc delicati non potuerunt ferre. |
| 2 | Abierunt foras: deinde volentes redire, non sunt recepti; pleraque enim audieram, quae deberem cavere: monueram, nihil profeceram. |
| 3 | Effervescentes itaque disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium miserabiles. |
| 4 | Perdiderunt utique quod ieiunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt tempore. |
| 5 | Nunc itaque diabolico studio invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu exciderunt. |