| 1 | Facite ergo vos dignos videri, quorum in medio Christus sit. |
| 2 | Ubi enim pax, ibi Christus; quia pax Christus (Ephes. II, 14): ubi iustitia, ibi Christus; quia Christus iustitia (I Cor. I, 30). |
| 3 | Sit in medio vestrum, ut videatis eum: ne dicatur et vobis: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Ioan. I, 26). |
| 4 | Non illum viderunt Iudaei, in quem non crediderunt: nos illum devotione conspicimus, fide cernimus. |