monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 3 > 3 > 11 > 21 > 12 > 19 > 18 > 31 > 27 > 17 > 13 > 25 > 26 > 23 > 10 > 16 > 2 > 22 > 1 > 2 > 2 > 2 > 2 > 28 > 24 > 2 > 2 > 30 > 6 > 2 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 2.

1 Haec illa est confessoris institutio, haec iustorum soboles patrum, qui sanctum Eusebium quem numquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt et probaverunt: tantumque interfuit, ut probaretur; quantum, ut videretur? Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia: merito creditum quod divino esset electus iudicio, quem omnes postulavissent.
2 Convenit igitur ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos tanto meliores patribus esse oporteat, quanto vos melior doctor instituit atque erudivit; modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere, ut congruatis assensu ad postulandum sacerdotem.
Ambrosius HOME