monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 24 > 5 > 4 > 3 > 3 > 5 > 6 > 3a > 7 > 5 > 4 > 5 > 4 > 6 > 6 > 12 > 6 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 2 > 8 > 10 > 3 > 12 > 5 > 12 > 9 > 5 > 5 > 5 > 7 > 4 > 4 > 12 > 3 > 16 > 4 > 4 > 7 > 12 > 7 > 3 > 5 > 7 > 7 > 9 > 5 > 9 > 7 > 4 > 22 > 4 > 8 > 3 > 5 > 4a > 7 > 7 > 12 > 8 > 4 > 8 > 8 > 8 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 3.

1 Super hoc igitur meam a sancto viro episcopo vestro exspectari sententiam dicis.
2 Non opinor, neque arbitror.
3 Nam si ita esset, et ipse scribendum putasset: non scribendo autem significavit quod nequaquam hinc dubitandum arbitraretur.
4 Quid enim est, quod dubitari queat; cum lex divina etiam patrueles fratres prohibeat convenire in coniugalem copulam, qui sibi quarto sociantur gradu? Hic autem gradus tertius est, qui etiam civili iure a consortio coniugii exceptus videtur.
Ambrosius HOME