monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 14 > 69 > 20 > 54 > 14 > 15 > 14 > 20 > 29 > 2 > 3 > 12 > 7 > 4 > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 8 > 2 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 6 > 30 > 2 > 2 > 2 > 24 > 29 > 28 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 29 > 22 > 2 > 2 > 16 > 2 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 59, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 59, 2.

1 Remota enim vestri ora littoris non solum a periculis, sed etiam ab omni strepitu tranquillitatem infundit sensibus, et traducit animos a terribilibus, et saevis curarum aestibus ad honestam quietem; ut illud commune omnium specialiter vobis videatur congruere et convenire, quod ait David de sancta Ecclesia: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Psal. XXIII, 2).
2 Etnim liber animus a barbarorum incursibus, et praeliorum acerbitatibus, vacat orationibus, inservit Deo, curat ea quae sunt Domini, fovet illa quae pacis sunt et tranquillitatis.
Ambrosius HOME