monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 11 > 15 > 23 > 10 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16 > 18 > 13 > 21 > 10 > 13 > 27 > 17 > 21 > 16 > 15 > 23 > 18 > 22 > 16 > 11 > 22 > 10 > 25 > 15 > 34 > 15 > 17 > 26 > 10 > 13 > 15 > 34 > 11 > 15 > 21 > 10 > 24 > 10 > 81 > 23 > 11 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 15. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 16.

1 Figura autem illa, quia in Aegyptiis confidit qui luxuriis deditus est, mancipatus lasciviae.
2 Nemo autem se luxui committit, nisi qui recedit a praeceptis Dei veri.
3 Ubi autem coeperit quis luxuriari, incipit deviare a fide vera.
4 Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis, et mentis sacrilegia.
5 Ergo qui non sequitur Dominum Deum suum, ingurgitat se luxuriae ac libidini, pestiferis corporis passionibus.
6 Qui autem se ingurgitaverit atque immerserit huiusmodi volutabris, perfidiae laqueos incurrit: Sedit enim populus manducare et bibere (Exod. XXXII, 6), et fieri sibi deos poposcit.
7 Unde docet Dominus quoniam qui duobus istis flagitiorum generibus dederit animam suam, exuitur indumento, non vestis laneae, sed vividae virtutis; cuius amictus non temporalis, sed aeternus est.
8 Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME