monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 11.

1 Acquiesco et ego: sed considera quae figura sit facti huius, quidve praetendat species huiusmodi; eo quod ita nudi ambulabunt pueri Iudaeorum et virgines in captivitatem deducti: Sicut puer, inquit, meus Esaias, vadit nudus et excalciatus (Ibid., 3).
2 Potuit quidem hoc et sermone exprimere, sed exemplo acerbare maluit; ut species ipsa plus incuteret horroris, et quod in prophetae corpore aversabantur, in se pertimescerent.
3 In quo igitur horror gravior turpitudinis, in corpore prophetae, an in perfidorum peccato, quod tantam meritis suis aerumnam incidit captivitatis?
Ambrosius HOME