monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 8 > 6 > 5 > 13 > 8 > 4 > 20 > 7 > 1 > 5 > 12 > 4 > 6 > 7 > 1 > 6 > 5 > 1 > 5 > 7 > 7 > 6 > 4 > 5 > 6 > 4 > 23 > 6 > 4 > 4 > 12 > 8 > 5 > 4 > 7 > 3 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 49 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 7.

1 Non erubuit igitur David femineas opiniones, nec opprobria apud mulieres subire pro religionis obsequio verecundatus est.
2 Ludebat enim Domino puer suus; et ideo amplius placuit, quia ita se humiliavit Deo, ut regale posthaberet fastigium, et ultimum exhiberet Deo quasi servulus ministerium.
3 Denique illa quae saltationem huiusmodi reprehendit, sterilitatis damnata, non dedit sobolem regiam, ne superbos crearet: et quod verum est, nullam est adepta posteritatis suae meritorumque successionem.
Ambrosius HOME