monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 6 > 28 > 6 > 6 > 23 > 19 > 8 > 30 > 6 > 6 > 9 > 10 > 15 > 2 > 22 > 6 > 1 > 1 > 11 > 6 > 6 > 7 > 27 > 8 > 9 > 23 > 5 > 4 > 1 > 3 > 1 > 2 > 2 > 1 > 9 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 1.

1 Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniae nulli secundum, venditis facultatibus tam suis, quam etiam coniugalibus, in hos sese induisse cultus ad fidem comperi; ut ea in pauperes conferat, quae redegit in pecuniam: et ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriae, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat.
2 Elegisse autem secretum affirmatur Nolanae urbis, ubi tumultum fugitans aevum exigat.
Ambrosius HOME