Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 11.
| 1 | Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. |
| 2 | Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. |
| 3 | Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. |
| 4 | Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. |
| 5 | Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror. |