Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 10.
| 1 | Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. |
| 2 | Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: iudex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. |
| 3 | Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. |
| 4 | Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere. |