monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 1.

1 Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cuiusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi.
2 Nemini enim facio iniuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio.
3 Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo.
4 Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
Ambrosius HOME