monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 4 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 6. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 7.

1 Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae sacerdotem Ecclesiae; quoniam praesumimus ea te iudicaturum, quae etiam illi displicere nequeant.
2 Ita enim utile erit consultum sententiae, ita pacis et quietis securitas; si id vestro statuatur consilio, quod communioni nostrae dissensionem non afferat; ut nos quoque, accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, laeti fructum huiusmodi examinis adipiscamur.
Ambrosius HOME