monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 6 > 1 > 2 > 20 > 6 > 24 > 13 > 18 > 6 > 14 > 2 > 9 > 12 > 7 > 6 > 1 > 8 > 6 > 7 > 6 > 73 > 19 > 9 > 6 > 6 > 5 > 1 > . . . > 2 > 16 > 4 > 6 > 6 > 3 > 17 > 10 > 15 > 8 > 5 > 4 > 22 > 9 > 3 > 6 > 7 > 6 > 20 > 9 > 1 > 24 > 13 > 11 > 8 > 31 > 18 > 14 > 6 > 26 > 16 > 2 > 17 > 1 > 12 > 6 > 6 > 28 > 6 > 5 > 9 > 1 > 4 > 6 > 6 > 3 > 7 > 2 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 6.

1 Qua de re quoniam propriis texuisti litteris posse typum reperiri aliquem, quo possit auferri fratrum discordia, cum sancta Synodus cognitionis ius unanimitati tuae, caeterisque ex Aegypto consacerdotibus nostris commiserit: iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias; ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicaeni, sed etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur destruere quod aedificatum est: Si enim quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo; ac si quae destruxi, iterum aedificem (Gal. II, 18).
2 Servetur ergo impertitae pacis gratia inter universos, et nihilominus declinatio partis alterius frustrandi effectum habere non possit.
Ambrosius HOME