monumenta.ch > Ambrosius > 81 > 22 > 15 > 57 > 12 > 11 > 1 > 31 > 10 > 58 > 11 > 13 > 1 > 6 > 1 > 21 > 19 > 18 > 78 > 1 > 1 > 17 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 55, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 55, 1.

1 Faustinus uterque tibi redditus est, nobis utrumque Ambrosium pignus resedit.
2 Ipse habes quod primum in patre, et quod iucundissimum est in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis exhibes gratiam: nos quod medium inter patrem et iuniorem filium.
3 Tecum summa totius domus, et perpetuati vocabuli iugis successio: apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat, et in posteriore subsistat.
4 Tecum igitur requies utriusque nostrum, quae cum invicem nobis refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem.
5 Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole tali invenit gratiam apud Dominum nostrum.
6 Tecum is qui inter mundi huius procellas spiritalem nutrivit columbam, quae ei fructus afferat pacis (Gen. VIII, 11 et seq.), uncta olivo integritatis.
7 Tecum is qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et filios eius, dicens: Crescite, et multiplicamini (Gen. IX, 9); cum quo testamentum pacis statuit suae; ut sit ei et filiis eius in progeniem aeternam.
Ambrosius HOME