Ambrosius, Epistolarum classis I, 54, 1.
| 1 | Apparitor praefecturae, qui propter operas Portuenses offensam contraxerat, iam in portu navigat. |
| 2 | Opportune autem advenit; nam simul ut accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo: ignovit illico, iussit retrahi epistolam, quam de facultatibus eius publicandis dictaverat. |
| 3 | Quod si tardius venisset, nemo magis probasset inexplicabile illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui illic naufragium fecerat, nisi te habuisset gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus exire. |