monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 8 > 7 > 7 > 5 > 7 > 5 > 8 > 2 > 4 > 4 > 5 > 1 > 2 > 8 > 3 > 2 > 3 > 7 > 1 > 8 > 2 > 7 > 2 > 7 > 4 > 7 > 7 > 7 > 9 > 8 > 5 > 3 > 7 > 1 > 4 > 7 > 3 > 5 > 2 > 2 > 1 > 5 > 7 > 2 > 7 > 7 > 4 > 4 > 7 > 2 > 4 > 4 > 2 > 3 > 3 > 9 > 3 > 3 > 5 > 5 > 2 > 5 > 5 > 5 > 5 > 2 > 4 > 5 > 4 > 7 > 4 > 2 > 4 > 1 > 3 > 4 > 9 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 52, 1. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 52, 2.

1 Ideoque promptior esto decisioni, cuius et spes potior, et fructus est.
2 Spes, quia pater neptis tuae, qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur, iam quod de eo speret, non habet; ille enim alia curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum, non sententiae patronum considerat.
3 Et fructus iucundior est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui potueris iam spernere, et non spreveris, pietatem spectans necessitudinis, non stimulum offensionis.
4 Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.
Ambrosius HOME