monumenta.ch > Ambrosius > 81 > 22 > 15 > 57 > 12 > 11 > 1 > 31 > 10 > 58 > 11 > 13 > 1 > 6 > 1 > 21 > 19 > 18 > 78 > 1 > 1 > 17 > 1 > 1 > 1 > 10 > 1 > 9 > 13 > 20 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 52, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 52, 1.

1 Venit tibi innocens victoria, ut sine voti amaritudine potiaris victoriae securitate; Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio: ac per hoc plus posse coepit, sed tibi iam nihil obesse; est enim aliarum praefectus partium.
2 Quam gaudeo vel illi, ut amico; quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem iudicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis.
Ambrosius HOME