Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 15.
| 1 | Certe vis probari Deo. |
| 2 | Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1); et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126). |
| 3 | Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. |
| 4 | Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum eius, quam deferatur sacrificium. |
| 5 | Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. |
| 6 | Id facito quod intelligis in tempore plus facere. |
| 7 | Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). |
| 8 | Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Iustus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). |
| 9 | Qui se accusat cum peccaverit, iustus est, non ille qui se laudaverit. |