Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 12.
| 1 | Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, tot periisse non doleas innocentes. |
| 2 | Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. |
| 3 | Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum. |
| 4 | Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere. |
| 5 | Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit. |