Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 11.
| 1 | Haec audiens Balac, indignatus est dicens: Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis. |
| 2 | Respondit ille: Calumniam patior de eo, quod nescio; ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymhalum tinniens sonum reddo. |
| 3 | Iterum alio atque alio transductus, cum vellet maledicere, benedicebat: Non est labor in Iacob, neque dolor (Ibid., 21). |
| 4 | Dominus illum protegit. |
| 5 | Et infra iubet parari aras septem et sacrificia. |
| 6 | Utique debuit discedere, sed per infirmitatem mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur. |