monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 13 > 1 > 25 > 19 > 26 > 18 > 8 > 7 > 27 > 31 > 28 > 14 > 1 > 23 > 24 > 17 > 6 > 30 > 10 > 13 > 6 > 25 > 26 > 5 > 11 > 16 > 4 > 3 > 6 > 23 > 1 > 15 > 9 > 18 > 19 > 22 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 6 > 1 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 6.

1 Quid igitur Balaam contraxit offensionis (Num. XXII, 12), nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur? Deus enim vas mundum requirit, non immunditia inquinatum et sordibus.
2 Tentabatur igitur Balaam, non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac doli.
3 Denique cum primo consuluisset utrum ad illum vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus, promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus illectus (Num. XXII, 19), qui renuntiare debuerat, iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio aut muneribus inflecteretur.
Ambrosius HOME