monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 5.

1 Sed non mireris infusum auguri a Domino, quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio etiam principi Synagogae uni ex persequentibus Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo (Ioan. XI, 50).
2 In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus suorum augurum redargueretur.
3 Ideo Abraham ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum superstitio conticesceret.
4 Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelantis Dei gratia.
Ambrosius HOME