monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 5 > 7 > 2 > 12 > 12 > 4 > 3 > 3 > 12 > 5 > 12 > 3 > 3 > 5 > 5 > 5 > 4 > 2 > 3 > 4 > 12 > 4 > 4 > 12 > 3 > 7 > 2 > 3a > 3 > 7 > 7 > 15 > 7 > 7 > 12 > 2 > 3 > 2 > 12 > 3 > 3 > 29 > 3 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 2.

1 Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet, mutare se et negare non potest.
2 Si enim verum se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis, sed infirmitatis est.
3 Nec mutare se potest, quia natura eius non recipit infirmitatem.
4 Hoc igitur impossibile eius plenitudinis est, quae minuere se et augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod se auget, imbecilla est.
5 Ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse.
6 Quid enim potentius, quam nescire quidquid infirmitatis est?
Ambrosius HOME