monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9 > 9 > 6 > 4 > 8 > 1 > 2 > 2 > 3 > 7 > 11 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 5 > 10 > 1 > 9 > 9 > 15 > 4 > 9 > 7 > 2 > 5 > 2 > 3a > 3 > 1 > 8 > 22 > 6 > 1 > 4 > 1 > 7 > 7 > 1 > 4a > 1 > 3 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 2.

1 Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo (Luc. I, 28).
2 Sola erat quando supervenit in eam Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit eam.
3 Sola erat, et operata est mundi salutem, et concepit redemptionem universorum.
4 Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 10 et seq.).
5 Solus erat Adam (Gen. II, 9), et non est praevaricatus; quia mens eius adhaerebat Deo.
6 Postquam vero ei mulier adiuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus; et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat in paradiso (De Poenit., dist. 2, cap. Quando Adam).
Ambrosius HOME