Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, 3.
| 1 | Assume igitur benevolenti animo aurem versutiae, et pertracta omnia, sermones vellica; si in iis non forenses blanditiae, et suasoria verba, sed fidei sinceritas est, et confessionis sobrietas. |
| 2 | Notam appone ad verbum dubii ponderis, et fallacis staterae; ne quid pro se esse adversarius interpretetur. |
| 3 | Esto ut revincatur, si congredi coeperit: male se habet liber, qui sine assertore non defenditur. |
| 4 | Ipse igitur pro se loquutur, qui procedit sine interprete: noster hic tamen non egredietur a nobis, nisi a te acceperit auctoritatem. |
| 5 | Itaque cum eum fide tua prodire iusseris, committetur sibi. |