monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 7 > 3 > 12 > 44 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 12 > 4 > 3 > 12 > 3 > 13 > 3 > 12 > 8 > 3 > 8 > 3 > 7 > 9 > 5 > 12 > 3 > 6 > 7 > 5 > 36 > 4 > 5 > 23 > 24 > 5 > 4 > 3 > 3 > 5 > 6 > 3a > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 6. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 7.

1 Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10); talis et Apostoli: sed talis huius epistola, ut talis esset forma praecepti, qualis esset operationis substantia: quia quales sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et praesentes sumus in opere (Ibid., 11).
2 Imaginem praesentiae suae in epistolis expressit, fructum et testimonium in opere significavit.
3 Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos et te diligimus.
Ambrosius HOME