monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 14 > 69 > 20 > 54 > 14 > 15 > 14 > 20 > 29 > 2 > 3 > 12 > 7 > 4 > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 8 > 2 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 6 > 30 > 2 > 2 > 2 > 24 > 29 > 28 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 29 > 22 > 2 > 2 > 16 > 2 > 2 > 10 > 2 > 2 > 23 > 2 > 2 > 2 > 2 > 26 > 25 > 13 > 17 > 27 > 31 > 18 > 19 > 2 > 2 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 12.

1 Et quid plura? An infirmius putamus servitium esse quam peccatum, quam maledictum, quam opprobrium, quam infirmitates, quas pro nobis suscepit, ut a nobis averterentur? Factus est enim haec omnia; ut universa vacuaret.
2 Sed haec ideo non recipiunt, quod servus, opprobrium, peccatum, maledictum factus sit; quia Verbum et carnem unius asserunt esse substantiae, et dicunt: Ergo quia nos redemit, servus dictus est, et peccatum debuit dici.
3 Nec advertunt quod haec Christi gloria sit, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret.
Ambrosius HOME