monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 7 > 3 > 12 > 44 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 12 > 4 > 3 > 12 > 3 > 13 > 3 > 12 > 8 > 3 > 8 > 3 > 7 > 9 > 5 > 12 > 3 > 6 > 7 > 5 > 36 > 4 > 5 > 23 > 24 > 5 > 4 > 3 > 3 > 5 > 6 > 3a > 7 > 5 > 4 > 5 > 4 > 6 > 6 > 12 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 6.

1 Unde pulchre Apostolus eiusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Iesu: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7).
2 Quid est in Dei forma, nisi in plenitudine divinitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae: sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma.
3 Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).
Ambrosius HOME