Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 4.
| 1 | Advertis igitur primum pro tua admirabili prudentia ea quae in Evangelio dicuntur, ad Evangelii tempus referri, quo Dominus Iesus inter homines humana specie conversabatur; nunc enim secundum hominem iam non novimus Christum (II Cor. V, 16). |
| 2 | Sit ita visus et cognitus veteribus, iam transierunt vetera, et omnia nova facta sunt (Ibid., 17). |
| 3 | Omnia tamen ex Deo, qui nos sibi per Christum reconciliavit; eramus enim mortui, et ideo unus pro omnibus servus factus est (Philip. II, 7). |
| 4 | Quid dicam, servus? Peccatum, opprobrium, maledictum factus est. |
| 5 | Dixit enim Apostolus: Quia pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21), quia maledictum factus est (Galat. III, 13) Dominus Iesus. |
| 6 | Dixit quia cum sibi subiecerit omnia, tunc et ipse subiectus erit. |
| 7 | Dixit et Petrus: In nomine Iesu Nazareni surge, et ambula, in Actibus apostolorum (Actor. III, 6). |
| 8 | Dixit ibi quia glorificavit puerum suum Iesum (Ibid., 13), et nemo calumniatur de tempore. |
| 9 | In Apocalypsi autem et agnus dictus est a Ioanne (Apoc. V, 12); dictus est in psalmo vermis, et non homo (Psal. XXI, 17). |
| 10 | Haec omnia factus est, ut nostrae obtunderet mortis aculeum, nostram servitutem tolleret, maledicta, peccata, opprobria deleret (I Cor. XV, 55). |