monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 14 > 69 > 20 > 54 > 14 > 15 > 14 > 20 > 29 > 2 > 3 > 12 > 7 > 4 > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 8 > 2 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 6 > 30 > 2 > 2 > 2 > 24 > 29 > 28 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 29 > 22 > 2 > 2 > 16 > 2 > 2 > 10 > 2 > 2 > 23 > 2 > 2 > 2 > 2 > 26 > 25 > 13 > 17 > 27 > 31 > 18 > 19 > 2 > 2 > 12 > 12 > 21 > 11 > 3 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 3.

1 Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis, eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi dixit Dominus Iesus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25); diximus ideo dictum, ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum creaturae.
2 Quamquam in psalmo evidenter Dominum dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita sua: adiuva me, Domine, Deus meus (Psal. CVIII, 25, 26).
3 Etenim secundum formam servi locutus, dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in Dei forma, servum secundum carnis substantiam se praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est.
Ambrosius HOME