monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 4 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7 > 4 > 9 > 6 > 6 > 4 > 3 > 3 > 19 > 3 > 22 > 2 > 4 > 7 > 7 > 18 > 3 > 3 > 14 > 8 > 5 > 35 > 1 > 9 > 9 > 6 > 12 > 5 > 7 > 3 > 4 > 8 > 7 > 12 > 8 > 17 > 8 > 4 > 8 > 1 > 7 > 8 > 7 > 3 > 12 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 1.

1 Quem scripsisti maledici sermonis seminatorem, levissimus est, qui iam veneni sui mercedem recepit.
2 Siquidem responsum est ei publice; et quod privatim severat, palam messuit.
3 Ego autem vanum ante et invisorem tantum habebam: at ubi iste sermo ad aures pervenit meas, statim respondi quod eum virus infecerit Apollinaris, qui non potest audire quod Dominus noster Iesus pro nobis servitutem susceperit in istius corporis susceptione; cum Apostolus clamet quod formam servi acceperit (Phil. II, 7).
4 Hoc munimentum, haec sepes est fidei nostrae; qui hanc destruit, destruetur ipse, sicut scriptum est: Quia destruentem sepem mordebit serpens (Eccl. X, 8).
Ambrosius HOME