monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41 > 28 > 64 > 33 > 52 > 84 > 24 > 32 > 72 > 40 > 86 > 92 > 17a > 68 > 87 > 44 > 16 > 82 > 83 > 22 > 36 > 28 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 10.

1 Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus.
2 Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus, sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica.
3 Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus.
4 Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit.
5 Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas?
Ambrosius HOME