monumenta.ch > Hieronymus > Ezechiel, 13 > Lucas, 6 > 10 > 2 > 7 > 1 > 2 > 21 > 5 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 2.

1 Sententias autem de eo diversas esse plurimorum comperi. Nam Iosephus (Lib. I Antiqq., cap. 2), ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod dividatur in quatuor fluvios.
2 Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinanivit terra, et fraudavit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus.
Ambrosius HOME