monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 14.

1 Praestantissima haec, sed obnoxia dolori.
2 Quis autem dubitet maius esse octavae munus, quae totum renovavit hominem, ut iam nihil possit dolere? Itaque septima mundi aetas conclusa est; octava illuxit gratia, quae fecit hominem iam non huius mundi esse, sed supra mundum.
3 Iam enim non vitam nostram, sed Christum vivimus: Nobis enim vivere Christus, et mori lucrum.
4 Itaque iam non in carne, sed in fide vivimus Christi (Philip. I, 21).
5 Apostolus dicit: Unde colligimus quia conclusus est mundi dies (Galat. II, 2).
6 Denique novissima hora venit Dominus Iesus, et pro nobis mortuus est, et omnes in illo mortui sumus, ut vivamus Deo (I Ioan. II, 18).
7 Non ergo nos qui eramus, vivimus: sed vivit Christus in nobis (II Cor. V, 15).
Ambrosius HOME