monumenta.ch > Ambrosius > 23 > 27 > 62 > 69 > 17 > 18 > 66 > 13 > 10 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 13.

1 Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos.
2 Septem quoque exteriora, caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes.
Ambrosius HOME