monumenta.ch > Ambrosius > 41 > 33 > 11 > 15 > 74 > 16 > 27 > 10 > 48 > 27 > 17 > 32 > 98 > 20 > 23 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 10.

1 Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis.
2 Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, septima senectus.
3 Est ergo infans, puer, adolescens, iuvenis, vir, veteranus, senex.
Ambrosius HOME