monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 25 > 1 > 4 > 39 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8 > 1 > 6 > 4 > 9 > 8 > 1 > 5 > 21 > 19 > 18 > 5 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 1.

1 Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit (Gen. I, 1 et seq.).
2 Nam cum aliud impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo.
3 Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui.
4 Et ideo invisibilem Deum visibilis huius mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit.
5 Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale (II Cor. IV, 18).
Ambrosius HOME