monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 19 > 22 > 10 > 11 > 13 > 14 > 15 > 16 > 12 > 27 > 17 > 23 > 20 > 16 > 18 > 13 > 10 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 14.

1 Processit tamen postremus creaturarum omnium homo, specie gratus, mente sublimis; ut omni esset creaturae miraculo.
2 In quo ad similitudinem aeterni Dei νοῦς esset invisibilis, humana specie amictus.
3 Hic est νοῦς animae vigor, principatum animae et corporis sibi quasi rector vindicans.
4 Quem etiamsi non vident animalia caetera, tamen reformidant; sicut nos Deum, quem non videmus, timemus; et eo plus metuimus, quia non videmus.
Ambrosius HOME