monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 19 > 22 > 10 > 11 > 13 > 14 > 15 > 16 > 12 > 27 > 17 > 23 > 20 > 16 > 18 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 13.

1 Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus ad iustitiam, inter caetera animantia iusti arbiter.
2 Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4), et nos tamquam iumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, iumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23).
3 Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9)?
Ambrosius HOME