| 1 | Recte ergo in constitutione mundi primum coelum, et novissimum coelum, in quo quod ultra coelum est, Deus coeli est. |
| 2 | Denique de eo magis accipitur: Coelum mihi thronus (Esa. LXVI, 1); non enim Deus supra elementum sedet, sed in corde hominis. |
| 3 | Unde et Dominus ait: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23). |
| 4 | Principium ergo operis mundani coelum, finis homo. |