monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 8 > 6 > 5 > 13 > 8 > 4 > 20 > 7 > 1 > 5 > 12 > 4 > 6 > 7 > 1 > 6 > 5 > 1 > 5 > 7 > 7 > 6 > 4 > 5 > 6 > 4 > 23 > 6 > 4 > 4 > 12 > 8 > 5 > 4 > 7 > 3 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 49 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7 > 4 > 9 > 6 > 6 > 4 > 3 > 19 > 3 > 22 > 2 > 4 > 7 > 18 > 3 > 3 > 14 > 8 > 5 > 35 > 1 > 46 > 9 > 9 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 6.

1 Sed non solum adversus nequitiae spiritalia, quae sunt in coelestibus, sed etiam adversus carnem et sanguinem lucta nobis (Ephes. VI, 12).
2 Lucta adversus satietatem, lucta cum ipsis frugibus terrae, lucta cum vino, quo etiam vir iustus inebriatus est (Gen. IX, 21), quo etiam integer Iudaeorum exercitus supplantatus est (Exod. XXXII, 6): lucta cum feris bestiis.
3 lucta cum volatilibus coeli, quibus caro saginata non redigitur in servitutem: lucta cum periculis itinerum, periculis fluminum, ut ait Paulus (II Cor. XI, 29): lucta cum virgultis arborum, quibus caedebantur apostoli (Act. XVI, 22) Vides quanta certamina.
4 Terra ergo exercitium est hominis, coelum corona.
5 Aut quasi amicum igitur praecedere debuerunt ministeria, aut quasi athletam praemia.
Ambrosius HOME