monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 19 > 22 > 10 > 11 > 13 > 14 > 15 > 16 > 12 > 27 > 17 > 23 > 20 > 16 > 18 > 13 > 10 > 14 > 11 > 15 > 32 > 12 > 13 > 19 > 16 > 25 > 10 > 12 > 11 > 15 > 13 > 14 > 17 > 20 > 18 > 13 > 14 > 10 > 11 > 15 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 12.

1 Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum iam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset.
2 Quaenam haec est suppar novorum Iudaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est.
3 Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est.
Ambrosius HOME