monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 81 > 14 > 54 > 14 > 88 > 20 > 20 > 69 > 31 > 42 > 14 > 14 > 70 > 14 > 14 > 15 > 91 > 20 > 11 > 93 > 17 > 14 > 14 > 20 > 49 > 75 > 34 > 13 > 47 > 20 > 21 > 11 > 63 > 15 > 67 > 10 > 20 > 14 > 16 > 11 > 83 > 15 > 14 > 44 > 20 > 14 > 87 > 11 > 19 > 14 > 72 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 10.

1 Sed et metuunt ne in istis illud ieiunium reputetur.
2 Eligant quod volunt: si aliquando ieiunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur.
3 Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse.
4 At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque ieiuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27); non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. VI, 5)? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum (Coloss. II, 19 et seq.).
Ambrosius HOME