monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 13 > 1 > 25 > 19 > 26 > 18 > 8 > 7 > 27 > 31 > 28 > 14 > 1 > 23 > 24 > 17 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 6.

1 Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2)? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta iustitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 15).
2 Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit.
Ambrosius HOME